quam ergo miser eram et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam die illo quo cum pararem recitare imperatori laudes quibus plura mentirer et mentienti faueretur ab scientibus easque curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum fabribus aesruaret transiens per quendam uicum mediolanensem animaduerti pauperem mendicum iam credo saturnum iocantem atque laetantem et ingemui et locutus sum cum amicis qui mecum erant multos dolores insaniarum nostrarum quia omnibus talibus conatibus nostris qualibus tunc laborabam sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam et trahendo exaggerans nihil uellemus aliqud nisi ad securam laetitiam peruenire quo nos mendicus ille iam praecessisset numquam illuc fortasse uenturos
s.avreli augustini confessionum liber sextus
Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire